cur igitur eos manu misit? metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium confiteri. quid opus est terroreoccideritneiure an iniuria? nihil ad tortorem: facti enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio. quod igitur in causa quaerendum est, id agamusmanu vero cur miserit, si id potius quaeris quam cur parum amplis adfecerit praemiis, nescis inimici factum reprehendere.