dixit enim hic idem qui semper omniaquod enim praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam fidelibus servis, propter quos vivit? etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit. quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunthic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum praemium persolutum.