at videte hominis intolerabilem audaciam cum proiecta quadam et effrenata cupiditate. monumentum iste umquam aut religionem ullam excogitavithabitare laxe et magnifice voluit duasque et magnas et nobilis domos coniungere. eodem puncto temporis quo meus discessus isti causam caedis eripuit, a Q. Seio contendit ut sibi domum venderet: cum ille id negaret, primo se luminibus eius esse obstructurum minabatur. adfirmabat Postumus se vivo illam domum istius numquam futuram. acutus adulescens ex ipsius sermone intellexit quid fieri oporteret; hominem veneno apertissime sustulit; emit domum licitatoribusquorsum igitur haec oratio pertinet?