domus illa mea prope tota vacua est; vix pars aedium mearum decima ad Catuli porticum accessit. causa fuit ambulatio et monumentum et ista Tanagraea oppressa libertate libertas. in Palatio pulcherrimo prospectu porticum cum conclavibus pavimentatam trecentum pedum concupierat, amplissimum peristylum, cetera eius modi facile ut omnium domos et laxitate et dignitate superaret. et homo religiosus cum aedis meas idem emeret et venderet, tamen illisposuit Scatonem illum, hominem sua virtute egentem, ut is qui in Marsis, ubi natus est, tectum quoinferiorem aedium partem adsignavit non suae genti Fonteiae, sed Clodiae, quam reliquit, quem in numerum ex multis Clodiis nemo nomen dedit nisi aut egestate aut scelere perditus. hanc vos, pontifices, tam variam, tam