etenim, quod superiore parte legis praefinitum fuit, 'Svlla et Pompeio consvlibvs,' id rursus liberum infinitumque fecerunt. iubet enim eosdem xviros omnibus agris publicis pergrande vectigal imponere, ut idem possint et liberare agros quos commodum sit et quos ipsis libeat publicare. quo in iudicio perspici non potest utrum severitas acerbior an benignitas quaestuosior sit futura. sunt tamen in tota lege exceptiones duae non tam iniquae quam suspiciosae. excipit enim in vectigali imponendo agrum Recentoricum Siciliensem, in vendendis agris eos agros de quibus cautum sit foedere. hi sunt in Africa, qui ab Hiempsale possidentur.