quam ob rem quid putatis impendere hac lege omnibus gentibus terroris et mali, cum immittantur in orbem terrarum xviri summo cum imperio, summa cum avaritia infinitaque omnium rerum cupiditate? quorum cum adventus graves, cum fasces formidolosi, tum vero iudicium ac potestas erit non ferenda; licebit enim quod videbitur publicum iudicare, quod iudicarint vendere. etiam illud quod homines sancti non facient, ut pecuniam accipiant ne vendant, tamen id eis ipsum per legem licebit. hinc vos quas spoliationes, quas pactiones, quam denique in omnibus locis nundinationem iuris ac fortunarum fore putatis?