venio nunc longo sane intervallo ad quandam epistulam, qua mihi multa tribuens unum reprehendebas quod in honoribus decernendis essem nimius et tamquam prodigus. tu hoc; alius fortasse, quod in animadversione poenaque durior, nisi forte utrumque tu. quod si ita est, utriusque rei meum iudicium studeo tibi esse notissimum †neque solum ut Solonis dictum usurpem† qui et sapientissimus fuit ex septem et legum scriptor solus ex septem. is rem publicam contineri duabus rebus dixit, praemio et poena. est scilicet utriusque rei modus sicut reliquarum et quaedam in utroque genere mediocritas. sed non tanta de re propositum est hoc loco disputare;