quid ego autem secutus hoc bello sim in sententiis dicendis aperire non ahenum puto. post interitum Caesaris et vestras memorabilis Idus Mart., Brute, quid ego praetermissum a vobis quantamque impendere rei publicae tempestatem dixerim non es oblitus. Magna pestis erat depulsa per vos, magna populi Romani macula deleta, vobis vero parta divina gloria, sed instrumentum regni delatum ad Lepidum et Antonium; quorum alter inconstantior, alter impurior, uterque pacem metuens, immicus otio. his ardentibus perturbandae rei publicae cupiditate quod opponi posset praesidium non habebamus; erexerat enim se civitas in retinenda libertate consentiens,