nos tum nimis acres, vos fortasse sapientius excessistis urbe ea quam liberaratis, Italiae sua vobis studia profitenti remisistis. itaque cum teneri urbem a parricidis viderem nec te in ea nec Cassium tuto esse posse eamque armis oppressam ab Antonio, mihi quoque ipsi esse excedendum putavi; taetrum enim spectaculum oppressa ab impiis civitas opitulandi potestate praecisa. sed animus idem qui semper infixus in patriae caritate discessum ab eius periculis ferre non potuit. itaque in medio Achaico cursu cum etesiarum diebus auster me in Italiam quasi dissuasor mei consili rettulisset, te vidi Veliae doluique vehementer. cedebas enim, Brute, cedebas, quoniam Stoici nostri negant fugere sapientis.