parumneimmo vero aliis quamvis multis satis, tibi uni parum. quicquid est enim, quamvis amplum sit, id est parum tum cum est aliquid amplius. quod si rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit ut devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres in quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura quam gloriae; si quidem gloria est inlustris et pervagata magnorum vel in suos civis