Mitto rem publicam, quae fuit semper Sullae carissima; hosne amicos, talis viros, tam cupidos sui, per quos res eius secundae quondam erant ornataenon, inquam, caditnova quaedam illa immanitas exorta est, incredibilis fuit ac singularis furor, ex multis ab adulescentia conlectis perditorum hominum vitiis repente ista tanta importunitas inauditi sceleris exarsit.