nolite, iudices, arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisse—neque enim ulla gens tam barbara aut tam immanis umquam fuit in qua non modo tot, sed unus tam crudelis hostis patriae sit inventus—, beluae quaedam illae ex portentis immanes ac ferae formaperspicite etiam atque etiam, iudices,—nihil enim est quod in hac causa dici possitex magnis et diuturnis et iam desperatis rei publicae morbis ista repente vis erupit, ut ea confecta et eiecta convalescere aliquando et sanari civitas possetitaque eos non ad perficiendum scelus, sed ad luendas rei publicae poenas Furiae quaedam incitaverunt.