quo silentio sunt auditi de me ceteri principes civitatis! quos idcirco non appello hoc loco ne mea oratio, si minus de aliquo dixero, ingrata, si satiscedo nunc eiusdem illius inimici mei de me eodem ad verum populum in campo Martio contionem! quis non modo adprobavit, sed non indignissimum facinus putavit illum non dicam loqui, sed vivere ac spirare? quis fuit qui non eius voce maculari rem publicam, seque si eum audiret scelere adstringi arbitraretur?