venio ad comitia, sive magistratuum placet sive legum. leges videmus saepe ferri multas. omitto eas quae feruntur ita vix ut quini, et iide me, quem tyrannum atque ereptorem libertatis esse dicebat illa ruina rei publicae, dicitquis est qui se, cum contra me ferebatur, inisse suffragium confiteatur? Cum autem de me eodem ex senatus consulto comitiis centuriatis ferebatur, quis est qui non profiteatur se adfuisse et suffragium de salute mea tulisse? Vtra igitur causa popularis debet videri: in qua omnes honestates civitatis, omnes aetates, omnes ordines una