'quod vult,' inquam, 'renovari honores eosdem, quo minus togam praetextam quotannis interpolet decernendum nihil censeo; vos autem homines nobiles, qui Bostrenum praetextatum non ferebatis, Commagenum feretis?' genus vides et locum iocandi. multa dixi in ignobilem regem quibus totus est explosus. quo genere commotus, ut dixi, Appius totum me amplexatur; nihil est enim facilius quam reliqua discutere. sed non faciam ut illum offendam ne imploret fidem Iovis Ho/spitalis, Gra/ios omnis co/nvocet, per quos mecum in gratiam rediit. ne imploret fidem Iovis Ho/spitalis, Gra/ios omnis co/nvocet,