Theopompo satis faciemus. de Caesare fugerat me ad te scribere; video enim quas tu litteras exspectaris. sed ille scripsit ad Balbum fasciculum illum epistularum in quo fuerat mea et Balbi totum sibi aqua madidum redditum esse ut ne illud quidem sciat meam fuisse aliquam epis stulam. sed ex Balbi epistula pauca verba intellexerat ad quae rescripsit his verbis: de Cicerone te video quiddam scripsisse quod ego non intellexi; quantum autem coniectura consequebar, id erat eius modi ut magis optandum quam sperandum putarem.'