Domitius iudices ad numerum non habuit. vereor ne homo taeter et ferus, Pola Servius, ad accusationem veniat; nam noster Caelius valde oppugnatur a gente Clodia. certi nihil est adhuc sed veremur. eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens; frequentes contra Syriaci publicani. vehementer vexatus Gabinius; exagitati tamen a Domitio publicani quod eum essent cum equis prosecuti. L. noster Lamia paulo ferocius, cum Domitius dixisset: vestra culpa haec acciderunt, equites Romani; dissolute enim iudicatis,' 'nos iudicamus, vos laudatis,' inquit. actum est eo die nihil; nox diremit.