comitialibus diebus qui Quirinalia sequuntur Appius interpretatur non impediri se lege Pupia quo minus habeat senatum et, quod Gabinia sanctum sit, etiam cogi ex K. Febr. usque ad K. Martias legatis senatum cotidie dare. ita putantur detrudi comitia in mensem Martium. sed tamen his comitialibus tribuni pl. de Gabinio se acturos esse dicunt. omnia conligo ut novi scribam aliquid ad te; sed, ut vides, res me ipsa deficit.