itaque ad Callisthenem et ad Philistum redeo, in quibus te video volutatum. Callisthenes quidem vulgare et notum negotium, quem ad modum aliquot Graeci locuti sunt, Siculus ille capitalis, creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides; sed utros eius habueris libros (duo enim sunt corpora) an utrosque nescio. me magis de Dionysio delectat; ipse est enim veterator magnus et perfamiliaris Philisto Dionysius. sed, quod ea scribis, adgrederisne ad historiam? me auctore potes et, quoniam tabellarios subministras, hodierni diei res gestas Lupercalibus habebis. oblecta te cum Cicerone nostro quani bellissime.