qua re facis tu quidem fraterne quod me hortaris, sed me hercule currentem nunc quidem, ut omnia mea studia in istum unum conferam. ego vero ardenti quidem studio, ac fortasse efficiam quod saepe viatoribus cum properant evenit, ut, si serius quam voluerint forte surrexerint, properando etiam citius quam si de nocte vigilassent perveniant quo velint, sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu te me hercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis tum vero (quoniam tu scribis poema ab eo nostrum probari) quadrigis poeticis; modo mihi date Britanniam quam pingam coloribus tuis, penicillo meo. sed quid ago,? quod mihi tempus Romae praesertim, ut iste me rogat, manenti vacuum ostenditur? sed videro; fortasse enim, ut fit, vincet tuus amor omnis difficultates.