Trebatium quod ad se miserim persalse et humaniter a etiam gratias mihi agit; negat enim in tanta multitudine eorum qui una essent quemquam fuisse qui vadimonium concipere posset. M. Curtio tribunatum ab eo petivi (nam Domitius se derideri putasset, si esset a me rogatus; hoc enim est eius cotidianum, se ne tribunum militum quidem facere. etiam in senatu lusit Appium conlegam propterea isse ad Caesarem ut aliquem tribunatum auferret), sed in alterum annum. id et Curtius ita volebat.