calamo et atramento temperato, charta etiam dentata res agetur. scribis enim te meas litteras superiores vix legere potuisse; in quo nihil eorum, mi frater, fuit quae putas. neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui, sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas venerit, eo sic utar tamquam bono.