tu quem ad modum me censes oportere esse et in re is publica et in nostris inimicitus ita et esse et fore oricula infima scito molliorem. res Romanae se sic habebant: erat non nulla spes comitiorum sed incerta, erat aliqua suspicio dictaturae, ne ea quidem certa, summum otium forense sed senescentis magis civitatis quam adquiescentis, sententia autem nostra in senatu eius modi magis ut alii nobis adsentiantur quam nosmet ipsi. τοιαῦτ' ὁ τλήμων πόλεμοσ ἐξεργάζεται. τοιαῦτ' ὁ τλήμων πόλεμοσ ἐξεργάζεται.