itaque in inferendis litibus adesse solebant qui aliquid de se verebantur, et, cum erant appellati, si videbatur, statim contra dicere solebant; sin eius temporis recentem invidiam pertimuerant, respondebant postea. quod cum fecissent, permulti saepe vicerunt. hoc vero novum et ante hoc tempus omnino inauditum. in litibus Postumi nomen est nusquam. in litibus dico; modo vos idem in A. Gabinium iudices sedistis; num quis testis Postumum appellavit? testis autem? num accusator? num denique toto illo in iudicio Postumi nomen audistis?