sin hoc totidem verbis translatum caput est quot fuit non modo in Cornelia sed etiam ante in lege Servilia, per deos immortalis! quid agimus, iudices, aut quem hunc morem novorum iudiciorum in rem publicam inducimus? erat enim haec consuetudo nota vobis quidem omnibus, sed, si usus magister est optimus, mihi debet esse notissima. accusavi de pecuniis repetundis, iudex sedi, praetor quaesivi, defendi plurimos; nulla pars quae aliquam facultatem discendi adferre posset a me afuit. ita contendo, neminem umquam Qvo ea pecvnia pervenisset causam dixisse qui in aestimandis litibus appellatus non esset. in litibus autem nemo appellabatur nisi ex testium dictis aut tabulis privatorum aut rationibus civitatum.