nam ut ventum est Alexandream, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset. id autem facere non poterat, nisi dioecetes—hoc enim nomine utitur qui ea regit—esset constitutus. odiosum negotium Postumo videbatur, sed erat nulla omnino recusatio; molestum etiam nomen ipsum, sed res habebat nomen hoc apud illos, non hic imposuerat. oderat vestitum etiam illum, sed sine eo nec nomen illud poterat nec munus tueri. ergo aderat vis ut ait poeta ille noster, quae summas frangit infirmatque opes. quae summas frangit infirmatque opes.