moreretur, inquies; nam id sequitur. fecisset certe, si sine maximo dedecore tam impeditis suis rebus potuisset emori. noli igitur fortunam convertere in culpam neque regis iniuriam huius crimen putare nec consilium ex necessitate nec voluntatem ex vi interpretari, nisi forte eos etiam qui in hostis aut in praedones inciderint, si aliter quippiam coacti faciant ac liberi, vituperandos putes. nemo nostrum ignorat, etiam si experti non sumus, consuetudinem regiam. regum autem sunt haec imperia: animadverte ac dicto pare et praeter rogitatum si plus et illae minae: si te secundo lumine hic offendero, moriere; quae non ut delectemur solum legere et spectare debemus, sed ut cavere etiam et effugere discamus. si te secundo lumine hic offendero, moriere;