Hic Catulus 'Etsi heri' inquit 'id quod quaerebatur paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle ab Antiocho audita dicturum.' 'Equidem' inquit Hortensius 'feci plus quam vellem; totam enim rem Catule Lucullo Tum ille 'Non sane' inquit 'Hortensi conturbat me expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam adversarium; sed quia non laboro quam quam valde ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor. dicam enim nec mea nec ea, Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus.