nam quod dicunt omnia se credere ei quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent (statuere enim qui sit sapiens vel maxime videtur esse sapientis). sled ut potuerint,aut omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis iudicaverunt, aut re semel audita ad unius se auctoritatem contulerunt; sed nescio quo modo pleriqueerrare malunt eamque sententiam quam adamaverunt pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere. Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi villa quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum fuissemus. quo quidem etiam maturius venimus, quod erat constitutum si ventus esset Lucullo in Neapolitanum mihi in Pompeianum navigare. cum igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.