tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis oppugnationibus navalibus pugnis totiusque belli instrunmento et adparatu, ut ille rex post Alexandrum maxumus hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum quos legisset fateretur. in eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus. tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis. Sed etsi magna cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem tanta vis virtutis atque ingenii peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae. quin etiam cum victor a Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia triennio tardius quam debuerat triumphavit; nos enim consules introduximus paene in urbem