Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et Latinis. nos autem illa externa cum multis, haec interiora cum paucis ex ipso saepe cognovimus. maiore enim studio Lucullus cum omni litterarum generi