Et nunc ego, piissime imperator, ne fastigium anditorii sacri, dictorum tuorum timidus interpres, offendam, divinitatis tuae pro! levi cum piaculo verba transcurro. cum de consulibus, inquis, in annum creandis: erudita vox et cura sollemnis! mecum volutarem: o profundi altitudo secreti! habes ergo consiliatorem et non metuis proditorem, ut me nosti: quid familiarius, ut facere debui: quid constantius, ut velle te scivi: quid dici blandius potest? consilium meum ad deum retuli. et quemadmodum solus, cui praesto est tam grande consilium? an plenius cum senatu, eum equestri ordine, eum plebe Romana, cum exercitu tuo et provinciis omnibus deliberasses? consilium meum ad deum retuli. non ut, credo, novum sumeres, sed ut sanctius fieret, quod volebas, eius auctoritati obsecutus: scilicet ut in consecrando patre, in ulciscendo patruo, in cooptando fratre fecisti, te consulem designati et declaravi et priorem nuncupavi. quis haec verba te docuit? ego tam propria et tam Latina nescivi. designati et declaravi et nuncupavi. non fit hoc temere, habet moras suas dispertitis gradibus tam matura cunctatio, has ego litteras tuas si in omnibus pilis atque porticibus, unde de plano legi possint, instar edicti pendere mandavero, nonne tot statuis honorabor, quot fuerint paginae libellorum?