Iamdudum autem quam grati animi, tam sermonis exigui, ut supra dictum est, succumbo materiae, neque adhuc illa perstrinxi, quae ne infantissimus quidem, nisi idem impiissimus, eminentia per famam et omnium gaudiis testata supprimeret; quae supra vires dicendi meas posita cunctor attingere, aut ingrati crimine arguendus aut temerarii professione culpandus: tamen, alterum cum subeundum sit, audaciam quam malevolentiam malo reprehendi, tu, Auguste venerabilis, districtus maximo bello, adsultantibus tot milibus barbarorum, quot Danuvii ora praetexitur. comitia consulatus mei armatus exerces. tributa ista quod in urbe Sirmio geruntur, an. ut quod in pro- cinctu, centuriata dicentur? an ut quondam pontificalia vocabuntur, sine arbitrio multitudinis sacerdotum tractata collegio? sic potius, sic vocentur quae tu pontifex maximus deo participatus habuisti. Non est ingenii mei, piissime imperator, talia comminisci. verba sunt litterarum tuarum: quibus apud me auctoritatem summi numinis et tuae voluntatis amplificas. sic enim loqueris: cum de consulibus in annum creandis solus mecum rolutarem, ut me nosti atque ut facere debui et velle te scirit consilium meum ad deum retuli. eius auctoritati obsecutus te consulem designari et declarari ei priorem nuncupavi. cuius orationis ordo lucidior? quae doctrina tam diligens propriis comitiorum verbis loqui nec vocabulis moris antiqui nomina peregrina miscere? valete modo. classes populi et urbanarum tribuum praerogativae et centuriae iure vocatae. quae comitia pleniora umquam fuerunt quam quibus praestitit deus consilium, imperator obsequium?