Sed illa, ut paulo ante promisi, habebunt sui numeris peculiare secretum, consulatus hic meus orat atque obsecrat, ut obnoxiam tibi uni sinas fieri eius dignitatem, quem omnibus praetulisti. quot quidem et ipse sibi invenit gradus! eum clarissimo viro collega meo honore coniunctus, nuncupatione praelatus, consul ego, imperator Auguste, munere tuo non passus saepta neque campum, non suffragia, non puncta, non loeulos: qui non prensaverim manus nec salutantium confusus occursu aut sua amicis nomina non reddiderim, aut aliena imposuerim: qui tribus non circumivi, centurias non adulavi, voeatis classibus non intremui, nihil cum sequestre deposui, eum distributore nil pepigi. Romanus populus, Martius campus, equester ordo, rostra, ovilia, senatus, curia, unus mihi omnia Gratianus. iure meo, Auguste maxime, adfirmare possum incolumi omnium gratia, qui ad hunc honorem diversa umquam virtute venerunt venturique sunt (suus, enim cuique animus, uum meritum sibique mens conscia est), iure, inquam meo adfirmare possum me mihi videri a ceteris esse secretum, sunt quos votorum cruciat inanitas: non optavi; quos exercet ambitus: non petivi; qui adsiduitate exprimunt: non coegi; qui offeruntur occasione: non adfui; quos iuvat opulentia: obstat temporum disciplina: non emi, nec possum continentiam iactare: non habui. unum praestare temptavi, et hoc ipsum quasi meum vindicare non possum: in tua enim positum est opinione, si merui.