Fecisti autem et facies alios quoque consules, piissime Gratiane, sed non et causa pari. viros gloriae militaris: habent enim tecum, ut.semper laboris, ita dignitatis plerumque consortium, virtutis quam honoris antiquiore collegio; viros nobilitatis antiquae: dantur enim multa nominibus et est fama pro merito; viros fide inclitos et officiis probatos: quorum me etiamsi non secerno numero, tamen, quod ad honoris viam pertinet, ratione dispertio. Quartum hunc gradum novi beneficii tu, Auguste, constituis: differre tibi ipsi, quo alter ornetur, bona animi tui ad alienam referre praestantiam cruditionemque naturae, quam deo et patri et tibi debes, ad alterius efficaciam gratius retorquere quam verius, tua haec verba sunt a te mihi scripta: solvere te, quod debeas et adhuc debere, quod solvens, o mentis aureae dictum bratteatum! o de pectore candidissimo lactei sermonis alimoniam! quisquamne tam parcus est in ostentatione beneficii? quisquam pondus gratiae suae vim meriti profitetur alieni? quisquam denique quod indulget, quasi ab obnoxio deferatur, pretium mavult vocare quam donum? certent huic sententiae veteres illi et Homerici oratores, subtilis deducta oratione Menelaus et instar profundae grandinis ductor Ithaeensius et melleo delibutus eloquio iam tertiae Nestor aetatis: sed neque ille concinnius eloquetur, qui se Laconica brevitate collegit, nec ille contortius, qui cum sensibus verba glomeravit, nec iste dulcius, cuius lenis oratio mulcendo potius quam extorquendo persuasit, solvere te dicis, quod debeas et debiturum esse, cum solvens. Auguste iuvenis, caeli tibi et humani generis rector hoc tribuat, ut praelatus antiquis, quos etiam elegantia sententiae istius antecessisti, vineas propria singulorum: in Menelao regiam dignationem, in Ulixe prudentiam, in Nestore senectutem.