Negat Cicero consularis ultra se habere, quod cupiat, ego autem iam consul et senex adhuc aviditatem meam fatebor, te videre saepius in hoc magistratu, Gratiane, desidero, ut et sex Val. Corvini et septem C. Marii et cognominis tui Augusti tredecim consulatus unus aequiperes. plures tibi potest aetas et fortuna tua praestare; verum ego in numero parcior, quia tu in munere liberalior: ipsum enim te saepius hoc honore defraudas, ut et aliis largiaris. scis enim, imperator doctissime (rursum enim utar laude privata), scis, inquam, septem ac decem Domitiani consulatus, quos ille invidia alios provehendi continuando conseruit, ita in eius aviditate derisos, ut haec eum pagina fastorum suorum, immo fastidiorum, fecerit insolentem nec potuerit praestare felicem, quod si principi honoris istius temperata et quae vocatur aurea debet esse modioeritas, quid privati status hominibus, quid aequanimis, quid iam senibus erga se oportet esse moderaminis? ego quidem, quod ad honores meos pertinet, et vota satum vi: tu tamen, imperator optime, tu piissime, tu quem non fatigat liberalitas, nisi quando cessavit: tu, inquam, indulgentissime Gratiane, ut ad benefaciendum subito es necopinus ingenio, adhuc aliquid, quod hoc nomine mihi praestetur, invenies, invenies? sic. intellexero omnes, sic nubis ordinem ipse fecisti, sic amicus deo es, ut a te iam impetratum sit, quod optatur, a quo et quod nondum optamus, adipiscimur.