Subiciet aliquis: ista quidem adeptus es, sed effare, quo merito? quid me oneras, sciscitator? rationem felicitatis nemo reddit, deus et qui deo proximus tacito munera dispertit arbitrio et beneficiorum suorum indignatus per homines stare iudicium. mavult de subditis dedisse miraculum, quo, inquis, merito? ego nullum scio, nisi quod tu, piissime imperator, debere te dicis: et hoc debere latissime pertinet, sive hoc eruditionis tuae faenus existimas, sive sine faenore gloriam liberalitatis adfectas, sive te pondere conceptae sponsionis exoneras, seu fidei commissum patris exsolvis. seu magnanimitate caelesti ostentatione suppressa, dei munus imitaris. debere te dicis, cui? quando? quo nomine? lege syngrapham, nomina creditorem; accepti et expensi tabulae conferantur: videbis alio summae istius transire rationem, tibi coepit deus debere pro nobis, quid autem mihi debes, gratissime imperator? patitur enim humanitas tua, ut praeter regias virtutes privata appellatione lauderis. quid tu mihi debes? et contra quid non ego tibi debeo? anne quod docui? hoc ego possum verius retorquere, dignum me habitum, qui docerem; tot facundia doctrinaque praestantes inclinata in me dignatione praeteritos, ut esset quem tu matura iam aetate succinctum per omnes honorum gradus festinata bonitate proveheres; timere ut videreris, ne in me vita deficeret, dum tibi adhuc aliquid, quod deberes praestare, superesset.