Non possum fidei causa ostendere imagines maiorum meorum, ut ait apud Sallustium Marius, nec deductum ab heroibus genus vel deorum stemma replicare, nec ignotas opes et patrimonia sparsa sub regnis: sed ea, quae nota sunt, dicere potius, quam praedicare: patriam non obscuram, familiam non paenitendam, domum innocentem, innocentiam non coactam, angustas opes, verumtamen libris et litteris dilatatas, frugalitatem sine sordibus, ingenium liberale, animum non inliberalem, victum, vestitum, supellectilem munda, non splendida: veteribus ut illis consulibus (excepta, quae tum erant, bellicarum conlatione virtutum) si quis me conferre dignetur. seponat opulentiam non derogaturus industriam. Verum quoniam gratiis agendis iamdudum succumbo materiae: tu orationi meae, Gratiane, succede. tu, Gratiane, qui hoc nomen sic per fortunam adeptus es, ut nemo verius ambitione quaesierit: neque enim iustius Metellus cognomento Pius patre revocatis qui esset impius exulante; aut verius Sulla Felix, qui felicior ante, quam vocaretur; quam tu, Gratianus: cui et hoc nomen est, et illa Metelli Sullaeque cognomina. tu, inquam, Gratiane, qui hoc non singulis factis, sed perpetua grate agendi benignitate meruisti: cui, nisi ab avo deductum esset, ab omnibus adderetur: tu ipse tibi, inquam, pro me gratiam refer, tu tuaeque virtutes: bonitas, qua in omnes prolixus es, perpetuus in me; pietas, qua orbem tuum temperas, quam in ulciscendo patruo probas, tuendo in fratre cumulas, ornando in praeceptor multiplicas. agat gratias clementia, quam humano generi impertis; liberalitas, qua ditas omnes; fortitudo, qua vineis, et mens ista aurea, quam de communi deo plus quam unus hausisti. agant et pro me gratias voces omnium Galliarum, quarum praefecto hanc honorificentiam detulisti. ultra progredior, et hoc quia debere te dicis: agat, quae optime agere potest, vox ista, quam docui.