sed ego institui referre ad vos, patres conscripti, tamquam integrumilla praedicam quae sunt consulis. ego magnum in re publica versari furorem et nova quaedam misceri et concitari mala iam pridem videbam, sed hanc tantam, tam exitiosam haberi coniurationem a civibus numquam putavi. nunc quicquid est, quocumque vestrae mentes inclinant atque sententiae, statuendum vobis ante noctem est. quantum facinus ad vos delatum sit videtis. huic si paucos putatis adfinis esse, vehementer erratis. Latius opinione disseminatum est hoc malum; manavit non solum per Italiam verum etiam transcendit Alpis et obscure serpens multas iam provincias occupavit. id opprimi sustentando et