video duas adhuc esse sententias, unam D. Silani qui censet eos qui haec delere conati sunt morte esse multandos, alteram C. Gaii Caesaris qui mortis poenam removet, ceterorum suppliciorum omnis acerbitates amplectitur. Vterque et pro suaalter eos qui nos omnis, qui populum Romanum vita privare conati sunt, quialter intellegit mortem aitaque eam sapientes numquam inviti, fortes saepe etiam libenter oppetiveruntvincula vero et ea sempiterna certe ad singularem poenam nefarii sceleris inventa sunt. municipiis dispertiri iubet. habere videtur ista res iniquitatem, si imperare velis, difficultatem, si rogare.