quo loco depulsus Caecina tamen qua potuit ad eum fundum profectus est in quo ex conventu vim fieri oportebat; eius autem fundi extremam partem oleae derecto ordine definiunt. ad eas cum accederetur, iste cum omnibus copiis praesto fuit servumque suum nomine Antiochum ad se vocavit et voce clara imperavit ut eum qui illum olearum ordinem intrasset occideret. homo mea sententia prudentissimus Caecina tamen in hac re plus mihi animi quam consili videtur habuisse. nam cum et armatorum multitudinem videret et eam vocem Aebuti quam commemoravi audisset, tamen accessit propius et iam ingrediens intra finem eius loci quem oleae terminabant impetum armati Antiochi ceterorumque tela atque incursum refugit. eodem tempore se in fugam conferunt amici advocatique eius metu perterriti, quem ad modum illorum testem dicere audistis.