his rebus ita gestis P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi hominibvs armatis sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret. restituisse se dixit. sponsio facta est. hac de sponsione vobis iudicandum est. maxime fuit optandum Caecinae, recuperatores, ut controversiae nihil haberet, secundo loco ut ne cum tam improbo homine, tertio ut cum tam stulto haberet. etenim non minus nos stultitia illius sublevat quam laedit improbitas. improbus fuit, quod homines coegit, armavit, coactis armatisque vim fecit. laesit in eo Caecinam, sublevat ibidem; nam in eas ipsas res quas improbissime fecit testimonia sumpsit et eis in causa testimoniis utitur.