itaque mihi certum est, recuperatores, ante quam ad meam defensionem meosque testis venio, illius uti confessione et testimoniis; qui confitetur atque ita libenter confitetur ut non solum fateri sed etiam profiteri videatur, recuperatores: 'convocavi homines, coegi, armavi, terrore mortis ac periculo capitis ne accederes obstiti; ferro,' inquit, 'ferro'—et hoc dicit in iudicio—'te reieci atque proterrui.' quid? testes quid aiunt? P. Vetilius, propinquus Aebuti, se Aebutio cum armatis servis venisse advocatum. quid praeterea? fuisse compluris armatos. quid aliud? minatum esse Aebutium Caecinae. quid ego de hoc teste dicam nisi hoc, recuperatores, ut ne idcirco minus ei credatis quod homo minus idoneus habetur, sed ideo credatis quod ex illa parte id dicit quod illi causae maxime sit alienum? A.