"Fluentium frequenter transitio fit visionum, ut e multis una videatur." Puderet me dicere non intellegere, si vos ipsi intellegeretis qui ista defenditis. quo modo enim probas continenter imagines ferri, aut si continenter, quo modo aeterne? "Innumerabilitas" inquit "suppeditat atomorum". Num eadem ergo ista faciet ut sint omnia sempiterna? Confugis ad aequilibritatem (sic enim i)sonomi/an si placet appellemus) et ais, quoniam sit natura mortalis, inmortalem etiam esse oportere. isto modo, quoniam homines mortales sunt, sint aliqui inmortales, et quoniam nascuntur in terra, nascantur in aqua. "Et quia sunt quae interimant, sint quae conservent." Sint sane, sed ea conservent quae sunt; deos istos esse non sentio.