Omnis tamen ista rerum effigies ex individuis quo modo corporibus oritur? quae etiam si essent, quae nulla sunt, pellere sepse et agitari inter se concursu fortasse possent, formare figurare colorare animare non possent. Nullo igitur modo inmortalem deum efficitis. Videamus nunc de beato. Sine virtute certe nullo modo; virtus autem actuosa; et deus vester nihil agens; expers virtutis igitur;