sed illa palmaris, quod, qui non modo natum mundum introduxerit sed etiam manu paene factum, is eum dixerit fore sempiternum. hunc censes primis ut dicitur labris gustasse physiologiam id est naturae rationem, qui quicquam quod ortum sit putet aeternum esse posse? quae est enim coagmentatio non dissolubilis, aut quid est cuius principium aliquod sit nihil sit extremum? Pronoea vero si vestra est Lucili eadem, requiro quae paulo ante, ministros machinas omnem totius operis dissignationem atque apparatum; sin alia est, cur mortalem fecerit mundum, non, quem ad modum Platonicus deus, sempiternum.