Ab utroque autem sciscitor cur mundi aedificatores repente exstiterint, innumerabilia saecla dormierint; non enim si mundus nullus erat saecla non erant (saecla nunc dico non ea quae dierum noctiumque numero annuis cursibus conficiuntur; nam fateor ea sine mundi conversione effici non potuisse; sed fuit quaedam ab infinito tempore aeternitas, quam nulla circumscriptio temporum metiebatur, spatio tamen qualis ea fuerit intellegi potest, quod ne in cogitationem quidem cadit ut fuerit