Nec ego nunc ipse aliquid adferam melius. ut enim modo dixi, omnibus fere in rebus sed maxime in physicis quid non sit citius quam quid sit dixerim. roges me quid aut quale sit deus: auctore utar Simonide, de quo cum quaesivisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi sibi unum diem postulavit; cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit; cum saepius duplicaret numerum dierum admiransque Hiero requireret cur ita faceret, "quia quanto diutius considero" inquit "tanto mihi spes videtur obscurior". Sed Simoniden arbitror (non enim poeta solum suavis verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur), quia multa venirent in mentem acuta atque subtilia, dubitantem quid eorum esset verissimum desperasse omnem veritatem.