Epicurus vero tuus (nam cum illo malo disserere quam tecum) quid dicit quod non modo philosophia dignum esset sed mediocri prudentia? Quaeritur primum in ea quaestione quae est de natura deorum, sintne dei necne sint. "Difficile est negare." Credo si in contione quaeratur, sed in huius modi sermone et in consessu familiari facillimum. itaque ego ipse pontifex, qui caerimonias religionesque publicas sanctissime tuendas arbitror, is hoc quod primum est, esse deos, persuaderi mihi non opinione solum sed etiam ad veritatem plane velim. multa enim occurrunt quae conturbent, ut interdum nulli esse videantur.