tu ipse paulo ante cum tamquam senatum philosophorum recitares, summos viros desipere delirare dementis esse dicebas. quorum si nemo verum vidit de natura deorum, verendum est ne nulla sit omnino. Nam ista quae vos dicitis sunt tota commenticia, vix digna lucubratione anicularum. non enim sentitis quam multa vobis suscipienda sint si inpetraritis ut concedamus eandem hominum esse et deorum figuram. omnis cultus et curatio corporis erit eadem adhibenda deo quae adhibetur homini, ingressus cursus accubitio inclinatio sessio conprehensio, ad extremum etiam sermo et oratio.